- SPES
- SPESut Dea a Romanis est culta, cuius aedes fuit olim in foro olitorio, Livius l. 1. Decad. 3. postea fulmine incensa. Eius effigies, in Adriant Imperatoris aureo numismate, conspicitur: Femina fuit stans, institae laciniam sinistrâ manu nonnihil attollens: dextera in cubitum elata pateram proferebat, in qua repositum inerat velut ciborium, i. e. vas in foris similitudine, cum hac inscriptione Spes P. R. Quidam etiam Spem Deam viridi inductam pallâ, effinxerunt, et sedentem supra dolium cum cornice. Morerius duo ei templa Romale sacra fuisle docet. In Pandorae pyxide sola remanisisse fingitur Hesiodo. Vide Giraldum Syntagm. 1. Balduinum Iconol. Templum eius incensum scribit Dio l. 50. ante bellum Actiacum; cum aliis plerisque aedificiis, quod Libertorum operâ factum plutimi crediderunt, Effigiem eiusdem, quasi feminae stantis, sed alterum flectentis genu, atque utramque expandentis manum, tamquam Fidei, quae ibidem expressa, extentam manum conantis amplecti, in veteri lucerna exhiber Fortun. Licetus de Lucernis Antiqq. l. 3. c. 13. Apud Lamprid. in Heliogabalo, c. 13. horti Spei veteris memorantur, ad quos Heliogabalus secessit, cum contra Alexandrum, qui postea Imperator factus est, varia machinaretur. Et in Urbis descriptione antiqua, apud Onuphrium, Spes Vetus nominatur regione quintâ Esquilinâ, ad quam aedem videntur hi horti fuisse. Certe Spem Deam coluêre Romani, iam inde a Collatino consecratam, in Foro Olitorio, ut constat ex Livio et Cicerone: postea plures ei aedes positae sunt. Casaubon. ad Lamprid. loc. cit. Vide etiam supra, voce Helpis
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.